sábado, 18 de mayo de 2013

Quintus Delphos visit


Quintus, ubi de morte Ciceronis audiuit, ualde commotus est. In Macedoniam festinare uolebat ut cum Bruto militaret mortemque patris amici sui uindicaret. Sed antequam Athenis discessit, Delphos uisere constituit, ut Apollinis notissimum fanum uideret, quo homines ex omnibus partibus orbis terrarum ueniebant ut dei oracula peterent.

Itaque amicum quendam nomine Pompeium petiuit et "Pompei", inquit, "uisne mecum uenire ut Delphos uisamus?". Ille "certe" inquit "tecum ueniam. Delphos enim uisere iamdudum cupio. Iter quam celerrime incipiamus". Quintus "ad Theomnestum" inquit "statim eamus eumque ualere iubeamus. Cras iter incipiemus". Theomnestum in tablino inuenerunt librum legentem. Ille propositum eorum laudauit eosque monuit ut omnia diligenter spectarent.

Itaque postero die Athenis discesserunt. Primum contendebant uiis planis rectisque, sed quarto die iter difficulius fiebat; colles ascendebant et mox in montes inierunt; nemini occurrebant nisi pastoribus qui greges de montibus agebant paucisque uiatoribus qui Delphis redibant.

Subito Delphos prospexerunt, in latere montis sitos inter duas rupes ingentes, quae in lumine solis occidentis fulgebant, Paulisper stabant taciti, maiestate loci commoti. A sinistra ad campum despexerunt procul lacentem, a dextera montes abrupti ad caelum surgebant; in medio fanum Apollinis ad latera montis adhaerebat.

Tandem Quintus "age", inquit, "festinemus, ne nox nobis incidat antequam aduenerimus". Sol occiderat cum Delphos aduenerunt, cenauerunt in parua caupona continuoque dormiuerunt.

Postero die Pompeius Quinto excitato "age, Quinte", inquit, "collem ascendamus ut templum Apollinis uideamus". Viam sacram lente ascenderunt. Ianuae templi apertae erant. A fronte homines nonnulli sedebant Pythiam exspectantes. Mox Pythia ipsa a sacerdote adducta est, ueste pura induta ramumque laurus manu gerens. In adytum descendit. Deinde murmura audita sunt ex adyto sonantia; Pythia, a deo commota, oraculum diuinum edebat. Murmura desierunt. Pythia ex adyto ascendit  oculisque ad terram demissis e templo tacita exiit. Sacerdos oraculum in tabula scriptum supplici tradidit. Ille tabulam summa reuerentia acceptam perlegit deoque gratis egit.

Quintus, hanc caerimoniam tam ueterem spectans, penitus commotus est. Ad statuam Apollinis, quae in ultima parte templi stabat, se uertit; manus ad caelum sustulit deumque orauit ut propitius sibi esset. Eo ipso tempore hoc sciuit: poeta futurus erat uatesque Apollinis. E templo tacitus exiit collemque cum Pompeio descendit. Prope uiam erat fons Castalius, Apollini Musisque sacer. Quintus constitit aquamque bibit.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada