sábado, 18 de mayo de 2013

Scintilla epistulam ad Quintum scribit


Paucis post mensibus Quintus epistulam accepit Venusia missam. Scintilla ad eum scripserat:

Scintilla filio carissimo salutem plurimam dat.

Nuntium optimum tibi refero: Horatia nuper filiolum peperit. Partus non facilis erat; Horatia magnum dolorem subiit. Lucinae anxie supplicabamus; tandem tamen omnia bene euenerunt; et mater et infans ualent. Omnes gaudemus, in primir Decimus. Infans dulcissimus est, qui iam matrem cognoscit risuque salutat.

Horatia ipsa ad te mox scribet, sed non otiosa est; nam non modo infantem curat sed magnae familiae domina facta est. Omnes res domesticae ei a Decimo commissae sunt; ille enim multis rebus occupatus est; non modo rura sua administrat sed etiam candidatus est in comitiis quae mox Venusiae fient.

Pater tuus ualet; de rebus tamen publicis ualde sollicitus est. Cotidie nuntii pessimi Roma afferuntur. Respublica in maximum periculum, ut dicit, adducitur; Octauianus Antoniusque pactum confecerunt inimicosque oppugnant; multi uiri honesti proscribuntur. Cicero ipse, pater amici tui, occisus est ad Antonii militibus. Quae omnia nos summa anxietate afficiunt. Quin etiam Brutus ad Graeciam fugit exercitumque ibi parat.

Quid tu Athenis audiuisti? Brutone occurristi? Multos iuuentes qui Athenis student, ut dicunt, in exercitum conscripsit. Bellum ciuile Reipublicae imminet. Cautus esto, mi Quinte; noli Bruti illecebras audiere; Athenis mane; diligenter stude; mox domum redi patremque adiuua.

Statim nobis epistulam scribe. Horatiae gratulationem mitte nosque certiores fac te incolumem esse. Cura ut ualeas.

No hay comentarios:

Publicar un comentario